71
elapsus est, quod non curaverint; si assumpsissetis J ) negotium ipsorum, 1320iam esset expeditum; placeat vobis pro dei misericordia expedire; paparespondit, quod liucusque multa habuerit facere et propter bonum distu-lerit dictum negotium, quam cito posset vellet intercedere et expedire.Sed ut scriptum est, ipsum in bono non vincetis. Nichilominus super pre-missis per privatum et sanum consilium temptabimus, ut mandastis, verumquia tractandum est de concordia, ut scripsistis, si concordia inter archi-episcopum ex una parte et vos ex altera cooperante domino interveneritet super illa sententiis et gravaminibus vobis illatis de consensu arcbi-episcopi Coloniensis, sedes apostolica fuerit requirenda, quia multa ho-norosa servitia et magno cxpense facte sunt ex parte vestra superprivilegiis pro honore et utilitate civitatis vestre impetrandis cogitetiset que cogitaveritis et sub qua forma magis vobis possit prodesse, re-scribatis, ut ea cum revocatione gravaminum predictorum et provisio-nibus clericorum, qui vobis celebraverunt, si possumus, impetremus.Nos enim pro communi utilitate civitatis vestre et honore vcstro viresnostras in premissis omnibus procurandis exponemus. Scripsistis etiam,quod de summis pecuniarum assignatis in curia Romana tarn per cau-wercinos de Brugis quam Leodiensibus ad dictum negotium promoven-dum, vobis non scripserimus, scimus vobis si recolitis rescripsisse etiterato scribimus. In primis ego Eutgerus per litteras mercatorum deBrugis recepi in curia ßomana mille quadringentos et octoginta et sexflorenos aureos pro trecentis marcis, computatis quatuor solidorumgrossorum Turonensium pro qualibet marca, quas apud dictos mer-catores de Brugis deposuistis; postea per litteram Kauwercinorum Leo-diensium, quam portavit Saxo lator presentium anno preterito antefestum nativitatis domini quadringentas libras parvorum Turonensiumet nigrorum; item postea per litteram eorundem, quam portavitNagge famulus vester in carnisprivio proximo preterito ducentas libras;item per duas litteras eorundem Leodiensium, quas portavit Adol-fus vir nuncius in media quadragesima proxima preterita quadrin-gentas libras et tres Turonensium nigrorum, videlicet in una literaducentas et sexaginta libras, in alia centum et sexaginta et tres libras,de quibus omnibus socius Kauwercinorum Leodiensium hie existensconqueritur se defectum habere in trecentis libris, tarnen de omnibussummis nobis est satisfactum, modo autem quadringentos et undeeimflorenos aureos et supplicamus ut supra ut ulterius nobis in peeuniaprovideatis, quia a creditoribus nostris clamores patimur cottidie vere-eundos. Copiam istius littere per fratrem Lodowicum beegardum adcautelam mittimus, quia dubius est eventus uunciorum, mutuantes
Die Handschrift hat assumpsitis.