____520__
1205 vel in posterum generetur, nee propter huiusmodi euocationem etproscriptionem ab ipso domino archiepiscopo vel a quoenmque alio ipsisciuibus euocatis et proscriptis grauamen aliquod vel molestia infera-tur. Item ordinamus et pronunciamus, quod quia dominus noster Co-loniensis et ciues Colon, et eorum coadiutores hincinde per omniaconcordati existant, illis ciuibus et eorum complieibus, qui coram eo-dem domino nostro arebiepiscopo Bunne in ius vocati et facti per-petrati rei dicti sunt, quod vulgariter der Deide schuldige dicitur,nulla super eo questio de cetero moueatur. Item ordinamus et pro-nunciamus, quod ciues Colonienses bona fide cooperentur dominoarchiepiscopo, quod vuicuique infra Coloniensem ciuitatem possit esseiustus iudex. Item ordinamus et pronunciamus, quod ciues Coloniensesstudeant bona fide vniuersaliter et singulariter monetam domininostri archiepiscopi promouere, custodes monete sue promoueant, proutmoris est, et si pro custodia monete resistentiam passi fuerint velmolestiam, operam adhibeant ipsi ciues, quod dominus noster de hocconsuetam hactenus emendam et satisfactionem consequatur. Itemordinamus et pronunciamus, quod ciues Colonienses conseruent eidemdomino nostro et ecclesie Colon., quantum in ipsis est, iura et Priui-legia sua, libertates et consuetudines suas approbatas. Item ordina-mus et pronunciamus, quod si duo vel tres vel plures de ciuibusColoniensibus aliquid commiserint, vnde offensam domini nostri in-currant, propter hoc idem dominus noster non inimicabitur occasio-naliter toti ciuitati, sed cooperantibus ciuibus factum huiusmodi pro-sequatur, nisi tota ciuitas se voluntarie ingerat tali facto. Similiter sialiquis fidelium vel familiarium domini nostri archiepiscopi commiseritaliquid contra ciues Colonienses vel aliquem ciuium, de hoc nonquerant occasionem contra dominum archiepiscopum, sed ipso d. archi-episcopo cooperante suas iniurias prosequantur, nisi forte dominusarchiepiscopus se intromittat de hoc facto. Item ordinamus et pro-nunciamus, quod captiui hincinde liberi dimittantur et absoluantur.Item ut predieta omnia et singula a partibus hincinde inviolabiliterobseruentur, ordinamus et pronunciamus, quod tarn memoratus domi-nus noster archiepiscopus quam ipsi ciues Colonienses rogent domi-num Wilhelmum comitem Juliacensem et Gerardum de Lanzcoronepredictos, ut super eo prestent niramentum, quod ad obseruationemomnium predictorum efficaciter eos inducant; et si forte in toto velin parte idem dominus noster archiepiscopus vel ipsi ciues contrapredietam ordinationem et pronunciationem nostram venerint, vel aliasalter alteri eorum postmodum iniurias alias intulerit, ordinamus etpronunciamus, quod iidem dominus noster et ciues memoratis comiti