Druckschrift 
2 (1863)
Entstehung
Seite
519
Einzelbild herunterladen
 

519

litteris pronunciationis fratris Alberti, quondam episcopi Katisponensis, 1265tunc vero lectoris Coloniensis, Gozwini quondam decani Coloniensis,Henrici quondam prepositi s. Seuerini, Henrici prepositi ss. Apostolo-rum et Philippi thesaurarii Coloniensis plenius continetur. Item or-dinamus et pronunciamus, quod si dominus Coloniensis archiepiscopusper districtus suos in terris vel in aquis Tlieolonia receperit a bonisciuium Coloniensium, que sub periculo et dampnis suis ducunt etducuntur, et que per sacramentum suuni declarauerint esse sua, theo-lonia non recipiat. Item cum predicti ciues occasione predicte dis-cordie et multarum discordiarum precedentium venerint in voraginemdebitorum, a quibus sine receptione assisie non poterunt subleuari,ordinamus et pronunciamus, quod dominus noster archiepiscopus susti-neat, quod ciues Colonienses assisiam statuant, diminuant vel aug-mentent pro velle suo et recipiant, quousque debita tempore felicisrecordationis domini Conradi quondam arcbiepiscopi Colon., necnonet domini nostri Engelberti Archiepiscopi Colon, predicti quacunqueoccasione ab ipsis ciuibus contracta plenarie fuerint persoluta secun-dum bonam computationem et rationabilem faciendam sub testimoniopersonarum fidedignarum, quas ad ipsam computationem audiendamiidem dominus noster et ciues duxerint deputandas. Ita tarnen, quodipsi ciues de personis ecclesiasticis et religiosis denarios ceruisialeset denarios, qui dicuntur mailpenning, non recipiant, et quod huius-modi dcbitis solutis de cetero assisia non recipiatur. Item quia in-uenimus in litteris domini Conradi quondam Coloniensis Archiepiscopi,de consensu et bona voluntate ecclesie Coloniensis et Priorum ciui-bus et ciuitati Colon, datis suo et capituli Colon, sigillis roboratiset per Fridericum quondam Eomanorum Imperatorem de verbo adverbum confirmatis, in quibus idem archiepiscopus recognoscit eidemciuitati iura sua et consuetudines suas approbatas, specialiter etiamtarn idem archiepiscopus, quam dicta ecclesia et Priores recognoue-runt et recognoscunt eidem consuetudinem antiquam et iuri conso-nam, eam videlicet, quod nullus ciuium Coloniensium pro delictosiue crimine infra Coloniam et terminos ipsius ciuitatis, qui dicunturburgban, commisso, vel quod dicatur commissum, extra Coloniam abipso archiepiscopo vel successoribus suis in ius vocetur nee ab ali-quo conueniatur, set (sie) idem archiepiscopus vel successores sui in pa-lacio suo Colonie presidere debeant, et ibi seeundum quod scabinorunisententia dietauerit iudicare, ordinamus et pronunciamus, quod pereuocationem et proscriptionem, quibus dominus archiepiscopus quos-dam ciues Colonienses euocauit et proscripsit, nulluni ipsis ciuibuseuocatis et proscriptis in iure eorum preiudicium generatum existat,