Druckschrift 
1 (1860)
Entstehung
Seite
599
Einzelbild herunterladen
 

599

duximus. Quam ob rem tarn presentis quam future etatig fidelibus 1190presentis scripti attestatione notum esse uolumus, quod cum Herimannusmiles de rodinkirchen ad sollempnem illam peregrinationem uersus ihe-l'osolimam contra inimicos crucis cristi cum aliis fidelibus se prepararetet pecuniam tanto itineri necessariam non haberet, Ortliuus eiusdemmonasterij abbas de consensu et consilio fratrum et aliorum pruden-tum uirorum ad redimendum beneficium monasterij a manu laici ha-bita inter ipsum et Herimannum certa conuentione pecuniam trigintavi marcarum eidem Herimanno assignauit et prefatus Herimannusmiles feodum et censuale bonum, que a prefato monasterio et a manuabbatis tenuit, eidem monasterio in manus abbatis presente et con-sentiente et cooperante fratre suo philippo resignauit, eo sane pacto,ut idem Herimannus quoad uiueret usum fructuum eiusdem feodiintegre et sine contradictione perciperet. adiuncte sunt autem adconsulendum indempnitati utriusque partis conditiones quedam ; sicutsequens docebit scriptura. Primis duobus annis post banc conuentio-nem initam omnia commoda de predicto feodo prouenientia abbas inrem monasterij quiete et inoffense conuertat. Expletis duobus annissi predictus Herimannus reuersus fiierit in ipso termino biennij, me-dietatem omnium in predicto feodo tunc extancium seu prouenientiumintegre et quiete percipiat. Si autem prenominatus Herimannus euo-lutum duorum annorum spatium quantocumque tempore extra finespatrie moram fecerit ; liberum sit abbati et monasterio omnia com-moda de predicto feodo prouenientia quiete et inoffense percipere.Quodsi prefatum Herimannum de peregrinatione reuerti contigerit,sicut a principio determinatum est, usum fructuum predicti feodiidem Herimannus in pace possideat nulla ei facultate concessa pre-dictum feodum uendendi, inpignorandi, uel quolibet modo ad graua-men ecclesie aliquid inde ordinandi. Illud etiam annecti placuit, utHerimanno defuncto nulli cognatorum uel agnatorum uel heredumsuorum uel etiam filio suo ; si forte reuersus filium genuerit, liceatprefatum monasterium aliquo nocendi modo inquietare: Adiunctumest etiam ad commodum utriusque partis, ut Herimannus recedensagros semel sulcatos et fractos abbati relinquat, et abbas herimanno,si ipsum reuerti contigerit, agros similiter sulcatos et uersos repre-sentet et quam diu Herimannus absens fuerit, abbas annuatim inipso feodo unum iornalem pastinari faciet. Edificia, que inuenta fue-ririt in ipso feodo, Herimannus recedens sicut instructa reliquerit, itareuersus instructa inueniet. Si autem aliquot de edificiis incendio con-sumptum fuerit, si quidem preter culpam abbatis id acciderit, abbasad hoc restituendum non teneatur. Quqd si abbas occasionem dampni