Druckschrift 
1 (1860)
Entstehung
Seite
536
Einzelbild herunterladen
 

536

1151 ecclesiae statu et pro recuperandis ejusdem ecclesiae bonis et pos-sessionibus sive beneficiis, quae sive de mensa, sive de camera, seueleemosina ipsius arcbiepiscopi sive de abbatum praepositorum etabbatissarum suarum mensa vel de canonicorum suorum praebendaillicite concessa, distracta vel alienata sunt, vires et auxilium sicutboni et devoti filii efficaciter tribuatis. Sane nos Judicium, quod superbis, quae laicis concessa sunt, in conspectu filii nostri Conradi illustrisEomanorum apud Coloniam rationabili Providentia noviter promulga-tum est, favoris nostri assertione firmamus. Praeterea quoniam qui-dam ex vobis, prout accepimus, post inceptum iter antedicti fratrisnostri veniendi ad nos, aliquas de iisdem possessionibus per violentiamet contra justitiam invaserunt vel occupaverunt, praesentiuni auctori-tate mandamus, ut nisi infra quadraginta dies post commonitionemmemorati fratris nostri Arnoldi arcbiepiscopi vestri possessiones ipsaseidem ecclesiae restituerint, ecclesiasticae animadversionis censuraesubjaceant. Data Signiae vi. idus Januarii.

Abgedruckt aus: Veterum scriptorum et monumentorum historicorum etc., col-lectio amplissima ed. Edm. Martene et II. Durand. Tom. II. p. 502.

Nr. 64.

Erzbischof Arnold von Köln klagt den Bischof Heinrich von Minden

an, dass von seinen Vasallen ein geborner Kölner, Namens Vortlevius,

verstümmelt worden sei, und ladet ihn, so wie alle Schuldigen, nach

Köln, um sich zu verantworten. — 1152.

Arnoldus Dei gratia si quid est sanctae Coloniensis ecclesiae bu-milis minister, Henrico eadem gratia venerabili Mindensi episcoposalutem et orationes in Domino.

Luctuosa quidem et omnino miserabilis querimonia de novo etinfandissimo scelere ad nos et sanctam matrem nostram Coloniensemperlata omnium mentes acerbissimo dolore turbavit, borrore terruit,compassione commovit. Eediit siquidem a Mindensi civitate ad Coloniensem urbem, ubi natus est, frater Vortlevius, vir utique, dum apudnos vixit, inculpatae vitae, qui in domo beati Petri praesente totaColoniensi ecclesia et pluribus principibus, qui ad solemnitatem re-giae susceptionis convenerant, subito ad pedes nostros prostratushorridas vulnerum cicatrices et cavernas oculorum ipsis orbatas ocu-lis miserabiliter praemonstrans gravem et a vestra utinam serenitatealienam querimoniam in vestram personam intendit, affirmans quod