Druckschrift 
1 (1860)
Entstehung
Seite
512
Einzelbild herunterladen
 

512

Nr. 49.

Der Abt Wilhelm von St. Martin in Köln trifft Bestimmungen bezüg-lich der Leistungen der Bewohner des abteilichen Hofes zu Winningen.

1140.

1140 In nomine domini nostri jhesu christi. Wilhelmus diuina annuentegratia abbas cenobii sancti Martini in ciuitate colonia omnibus christifidelibus tarn futuris quam presentibus. In ueteri lege atque nonaantiqua inoleuit consuetudo, ut meliora, que dicimus aut facimus,scripturarum tirmentur testimonio. Procedente enim temporum curri-culo, si qua per obliuionem neggliguntur, iterum si necesse ftierit,cercius per litteras ad memoriam reducuntur. Itaque in uilla nostrawinningen benigno fidelium nostrorum consilio scilicet familie eius-dem curie et incolarum, qui terram nostram hereditario iure possi-dent, quedam ad utilitatem nostram, quedam uero ad maiorem eorumet posterorum suorum commoditatem apte mutauimus, mutantes me-liora concessimus, singulis namque annis in uindemiis oportuit noscultoribus nostris uinum in torcular nostrum ferentibus dolea ad pa-randum uinum amministrare, sed pro multitudine diuersas sustinentesinquietudines uix potuimus absque grandi detrimento hoc peragereet elaborare. Tandem communi consensu omnium uniuersaliter aputeos optinuimus, quod secundum quantitatem terre et reddituum Ulisdolea in propriam tutelam diuisimus. Ipsi autem deinceps, sicut inaliorum solet fieri dominorum curiis, dolia sibi et nobis ad commu-nem usum preparabunt, ligata atque probata dabunt peractoque ne-gotio ad suos usus in domos suas reportabunt et dolus uetustate etalio quolibet modo consumptis noua ex sua parte ammodo ammi-nistrabunt. Si uero negligenter parata fuerint et uinum ad cadumunum uel duos stillauerit, medietatem domino de suo restituent. Ve-rum si ultra duos stillauerit, negligentie rei legato abbatis, non uillicoconpositionem facient pro delicto et deinde, sicut dictum est, damp-num restaurabunt domino. Porro ne huius beneficii uideremur ingrati,quod nostri fuit iuris, pro recompensatione indulsimus illis. Annisetenim singulis tria nostra placita obseruare debebant, in quibus di-uersis questionibus obnoxii erant. et ex illis duo remisimus, terciumnostre ditioni retinuimus. Peticionem quoque, quam uillicus faciebat,condonauimus, nisi presentialiter uerbum ad ipsos necessitate inter-dum coacti proferamus. Ad hec etiam dominicalem terram, que legaliuerbo seiegut appellatur, possidentibus hereditario iure sie concessi-