Druckschrift 
1 (1860)
Entstehung
Seite
499
Einzelbild herunterladen
 

499

meorum excessibus bonis mihi nouerim iugitcr insudandum actibus, 1116non minus saluti mee prouisum estimaui, si ceterorum congratulandoprofectibus et que bene egerint pro commissa michi sollicitudine sta-biliri et alios a bono torpentes opere ad bene agendum studeamexcitari. Notum sit igitur uniuersis sancte matris ecclesie filiis pre-sentibus et futuris, qualiter ego basilicam a domno abbate b. Pan-taleonis Herimanno iuxta hospitale pauperum in lionore b. protomar-tyris Stepbani pio deuotionis studio constructam consecraui, et eaque praefatus domnus abbas eidem ecclesie contulit, digna bannimei astipulatione confirmaui. Villam enim quandam brocontorphdietam, quam a nobili uiro quodam Erlefrid nomine et uxore suaMethilt dicta, filio quoque suo Heinrico et filia Gerethrude nominatadigna pecunia comparauit, cum Omnibus tarn in mancipiis quam inreditibus ad eam pertinentibus eidem ecclesie ad cotidianos ususduodecim pauperum contradidit. Quoddam etiam predium in mulin-heim situm a predecessore meo uenerabili arcbiepiscopo Herimannoipsius domni abbatis fideli dispensationi traditum prefate ecclesiecontulit, statuens ut idem per anni circulum ipsi ecclesie lumen ad-ministret et in prefati predecessoris mei anniuersario fratribus b. Pan-taleoni famulantibus caritatiua refectione inde exhibita, quod residuumfuerit, erogetur. Huius contraditionis presentem decreui cartam fieri,quam et sigilli mei impressione roboraui et quod per me digne sta-tutum et ratum factum est, posteris nostris minus infringendum com-mendaui. Quod si quis, immo quisquis ; prefate domni abbatis contra-ditioni et nostre condigne astipulationi quouis modo obuiare nitatur,perpetuo anathemate feriatur ; diabolo et angelis eius cruciandus tra-datur ; in die extremi examinis ueniam non mereatur. Huius tradi-tionis testes affuerunt idonei, quorum subscripta babentur nomina:Johannes decanus de domo, wezelo prepositus. Thidericus capellarius.Reginbern capellanus. Wirich capellanus. Heribert capellanus. Wol-bero capellanus. De militibus: Henricus dux. Bauo. Godefridus deMer. Godefridus de Saphere. Immo. De seruientibus nostris:*Almeraduocatus. Bruno. Richolfus. Henricus dapifer. Thidericus et aliiquam plures.

Abgedruckt aus: Lacomblet, Urkundenbuch, I. Nr. 281.