COLLEG. ECCLESXIIIImorata bona et saepe et accurate inspexerit / facile cogno-scet) diligenter considerabit, Decano et Capitulo sine mo-ra / ad euitandum maius incommodum proponet / quod-que tum communi consensu decretum fuerit / fideliter exequetur. Etenim de ijs negotijs quae sunt Capituli propria / ni-hil priuata auctoritate statuet aut perficiet. Collegij fru-ctus omnes et reditus post terminum solutioni constitutum /quam potest citissime recipiet et distribuet / persolutis tamenprimum Capituli debitis. Quotannis etiam omnium acce-ptorum et expensorum / adiectis quitantiis / necnon Decaniet Capituli mandatis, et fide dignis quibus singulae expen-sae probentur testimonijs, reddet rationem. Sumptus ve-ro et conuiuia / siue a Decano / siue alijs Collegij membrisseruata / ob luxum / crapulam et ebrietatem / quae per ea irrepserunt / plane tollimus et abolemus. Quapropter et Cella-rio ne in hos quicquam posthac expendat / districte hoc ipsoſit Statuto inhibitum.DE OFFICIO CANONICORVM.Anonici in his quae ad cultū diuinū/obſeruatiEonem Canonum / vitam et bonos mores pertinent /Decano suo obediant / et eidem debitae reuerentiaesignificationibus honorē exhibeāt. Transgresso-res pro qualitate peccati / fructuum parte ad tempus multentur. Diuina officia et laudes / quibus omnibus (vt ob quaebeneficium accipiunt) interesse debent / statis ac debitis ho-ris non festinanter / sed tractim et integre / distincte, reue-renterque ab omnibus decantentur persoluanturque / sic vtnon vocis solum modulatione / sed et cordis affectu debitumsuae seruitutis pensum absolvant / et ad praedicta officia divina peragenda corpore pariter et mente praesentes sint /quo simul Deo et hominibus cultum gratum exhibeant /populi
Druckschrift
Statuta quarundam Illustrissimi Principis ac Domini D. Guilielmi Juliacensium, Cliuorum ac Montensium Ducis ...
Entstehung
Seite
XIV
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten