Druckschrift 
Statuta quarundam Illustrissimi Principis ac Domini D. Guilielmi Juliacensium, Cliuorum ac Montensium Ducis ...
Entstehung
Seite
IV
Einzelbild herunterladen
 

COLLEG ECCLES.IIIIrum integritate polleat / an animus quoque ad obeundumordines propendeat / corpus etiam habile satis et idoneumsit: atque sic ad dignitates / officia / praebendas / vicarias /altaria, ac quaelibet alia beneficia (quibus onera variastint annexa, videlicet vt alij Missas, alij Euangelium,alij Epistolas dicant seu cantent) tantum aetate / scientiaet moribus maturis praesentare dignentur / nimirum quivel in ordine presbyteratus, vel eo saltem gradu, quemdignitas / Canonicatus seu officium necessario requirit /sint constituti / aut ne cultus diuinus detrimentum pati-atur, eundem intra annum, quocunque etiam priuilegio,exemptione, praerogativa, aut generis nobilitate sint in-signiti (iusto cessante impedimento canonico) sumere vale-ant / et sumpturos se promittant / nec vlterior dilatio con-cedenda: quod nisi praestent, eadem dignitate, officio prae-benda seu beneficio sint ipso facto priuati. Saluo tameniure Patroni. Caeterum cum sacerdotij dignitas aliosgradus seu ordines praecellat / prout et vigesimus quin-tus aetatis annus ad eam requiritur/ vbi vigesimus ter-tius ad Diaconatum / et vigesimus secundus ad Subdia-conatum sufficiunt / is qui sacerdotalem canonicatum pe-tit / gradu magisterij ad minimum in Catholica aliquavniuersitate se reuera insignitum/ iusto ad id documento al-lato probabit: aut eius indubitatae sit eruditionis / quaepraedictum gradum / vel vlteriores etiam promotionesplane mereatur. Nec alijs in posterum fiat prouisio, ni-si ijs qui eam aetatem / et caeteras facultates integre ha-bere dignoscuntur: aliter a Capitularibus, sine omniPatroni offensa / non recipiantur aut admittantur. Vtetiam paternae incontinentiae memoria a locis Deo con-secratis / quos maxime puritas sanctitasque decet / longis-sime arceatur/ non liceat filijs Clericorum/ qui non ex le-gitimo nati sunt matrimonio / in Ecclesiis vbi eorum pa-tres