CONTRA BELLVM.Ducit & optatas Nympharum ad plectra choratas,Dum facit illicitis spem Cytheraea thoris.Hinc anima illius tandem defertur ad Orcum,Quae bibat infernos foeda per antra lacus.Omnia quod uitijs traducat tempora uitae,Nec semel innocuam cogitat ire uiam.Singula quid memorem? tot habent non Gargara mes-Quot belli torto Mars mouet igne faces.(ses.Aëris & grauidae spaciosa uolumina terrae,Atque fluentisoni flumina foeda freti.Pyramidum turres & celsa palatia regum,Flammigero belli turpiter aere cadunt.Ac uelut igniferis uirus Draco naribus efflat.Cernit ut infestum dira per antra pecus:Non secus hic fundit crudeli fauce uenoenum,Tela cui Martis ſanguinolenta placent.Ora cui rutilant monstrosa afflata Chimara,Vt Phlegetontaei daemonis antra colat.Tartarea iam iamque uolat de sede Megara,Et trahit ad Stygium diruta corda lutum.Et fuſo meritas exercet ſanguine pœnas,Cerbereis implens guttura lata cibis.Respuat idcirco tumidas certaminis hastas,Qui uelit aeterni patris odore frui.Et cælum sublatus humo sublime subire,Ambrosij sorbens dulcia dona meri.
Cælies