ep.στρ.vóc.15mde
CONTRA BELLVM.Huius ob immensi portenta scelesta furoris,Oppida terrisono multa fragore iacent.de gens exustae Cadmaea ardoribus urbis,In uariam praeceps accelerauit humum.Sie populus Martis frendens Cenchraeus habenis,Bella ſub infeſtis odit amara ſolis.Semper at Hesperio seruarunt sceptra uigoreBistonij tinctae Martis odore dapes?Haud equidem sanè, sed misit rector Olympi,Ipse per omnisonas taxica monstra plagas.Ossaque dissecuit tetrum redolentia uirus,Et dedit infernis dilaceranda feris.Eheu Romaiaces, quae latis finibus olim,Omnia terrarum sceptra tenere soles.Dardanaque Argolicis ceciderunt Pergama telis,Iliacis uastæ mœnibus ipsa bases.Quot modo Tartareis succedunt faucibus urbes,Quas passim Martis bellicus horror habet.Interea furijs uastos scindentibus artus,Aspera flebilibus corda teguntur aquis.Turgida sic rigido stringuntur guttura ferreMartis inobscuris contaminata globis.Pestilis ut calido tepefiat sanguine tellus,Atque cruoriferis Pontus inundet aquis.Quis modo non laxis hominum decernit ocellis,Sub duce belligero quanta uencena cadant.Latk