CONTRA BELLVM.Queritis extremi tenebrosam funeris umbram,Et fugitis clari Solis ut ramque domum?Mox cæli ruptis per celsos nubibus orbesTerra procellarum flebit acerba minas.Dulcis inexperto lasciui gloria Martis,Cladibus experto durior illa uenit.Ac uelut aestiuis fertur flos gratior undis,Vt leuis Aeois Lucifer exit aquis:Cumque furoriferis nigrescunt aequora uentis,Erutaque ex imis feruet arena fretis:Tum flos hyberni flaccescit turbinis ymbre,Et perit infidis insinuatus aquis:Non secus is uacuas uanescit in aeris auras,Pectore praetendens omnia uana ſuo:Ad fera crudeli qui surgit bella ruina,Emittens uetita scuta scelesta manu.Nam Deus excelsi residens super aethera mundi,Collustrans oculis cuncta creata suis:Larga pijs praebet praediuite munera fonteOmnia nam iusta pondera lance facit.Punit & humanos per ferrea sceptra furoresContundens manibus saxea corda suis.Crimina quae rabidis fundunt contorta lacertis,Dum iaciunt plenis Martia bella uadis.Hic quibus Eumenidum per uiscera pascitur aestus,Et portenta placent tincta cruore Stygis.mle-
Druckschrift
Carmen elegiacum : in belli sectatores conscriptum et ab eodem Latinis versibus redditum
Entstehung
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten