P.57d.ávre,eis,Kot
CONTRA BELLVMVitaque perpetuo contrita dolore uacillat,Nec crudele dies ulla ſerenat opus.Displicet & concors cunctarum gratia rerum,Eligitur stygij liuor amore Ducis.Impius accusans Christi praecepta colentes,Diligit extructos impietate uiros.Victa iacet pietas, scelerataque facta probantur.His omni studio perdita sensa uacant.Huic uigil audaci ſepelitur cura furore,Non mouet huic trepidum caelica uirga metum.improbat hic iustos, scelerum sed honorat amantes,Lucra sub iniusta turpia lance parans.Hic Diomedaeas exercet nocte rapinas,Tristia sollicito tecta pauore, premens.Aurea Trinacrij perdunt hunc dona Pachini,Huius habetque odium corda dolosa uafrum.mihi tot stridens inflauerit Aeolus ora,Quot soles plenus mensibus annus habet:Quotque secant uolueres stridentibus aëra pennis,Quot praebet ueſper pabula lauta feris:Haud tamen has nostro memorarem carmine foeces,Terra quibus passim contaminata ruit.Impia nos diris fortuna uolatibus angit,Omnia ut aruorum sint loca plena malis.Nec maris Hesperij tot fluctibus unda tumescit,Aut fremit Oceani frigidus Auster aquis:Quot