DEDICAT.Κακῶς δʼ ἀκούων ἀιφμύου, μὴ δυσγενῆςΤενθʼ γάρ ἐισιρ ὁ παλαι σεσητότεςΠίνους περάρχειν ἡρεῖστον, ἢ λύειν γέιος.Ως καὶλὸν ἐγαι, ἡ καλοῦν τοεφεκέναι.Hoc est,Probrum est malum uocare, non ignobilem:Genus est eorum, qui diu sunt mortui.Generi praeire, non nocere conuenit.Praestat bonum esse, quàm crearier bonis.At verò cum nihil tam excellens, tam praecla-rum existat, in quo non solum omnibus honoris, familiae, dignitatis ornamentis, verum eti-am ingenio diuino, eruditione praestabili ver-seris, existimo non opus esse plura de tua virtutis excellentia in medium proferre. Quapro-pter abs te summis precibus, summaque venera-tione contendo, vt hoc carmen nomine tuo inscriptum benigno vultu intueri, & meum inhac re laborem boni consulere velis, eumque àcommuni flagrantis inuidiae flamma conser-ues. Christus, qui suo spiritu omnium cordagubernat, te cum carissima coniuge diutissimèincolumen conseruet ad nominis sui gloriam& Ecclesiae vtilitatem. Vale. datum Dusseldorpij Anno à Christo nato 1563. Postridienonas Martij.
Druckschrift
Carmen elegiacum : in belli sectatores conscriptum et ab eodem Latinis versibus redditum
Entstehung
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten