Mehrteiliges Werk 
Brevis artium disciplinarum auctorumque index : qui imminente iam astate anni LXI magna cum cura & diligentia in Schola Dusseldorpiana explicabuntur
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

autem istis auctoribus uerus usus Dialectices &Rhetorices aperietur:Diebus feſtis aliquot Pſalmi Dauidis.Quartæ & Quintæ.Bucolica Virgilij, Epistolae Horatij, Comœdiæex Plauto selectae Aulularia uidelicet & Captiui:Aliquando etiam Ciceronis de Amicitia & Sene-ctute libelli, in quibus omnia ea quae ad Gramma-ticam pertinent, in memoriam reuocabuntur.Sextæ & Septimæ.Aesopi Fabulae breuiores ad usum puerorum selectae, Catonis disticha, uel Erasmi libellus de Ciui-litate morum: in quibus exponendis quotidie repetentur ea, quae superiori semestri eisdem claßibusin re Grammatica tradita sunt.Quid in disputationibus publicis praestetur, quidin declamationibus, quid in reliquis exercitijs quibus in utroque genere dicendi, & utraque lingua no-stridiscipuli assidue exercentur, si qui scire uelint,ijs malim ipsa re, quam amplis pollicitationibus fi-dem facere.