Mehrteiliges Werk 
Brevis artium disciplinarum auctorumque index : qui imminente iam astate anni LXI magna cum cura & diligentia in Schola Dusseldorpiana explicabuntur
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

fraudibus, calumnijs, machinis & praestigijsdiſſipare ac peruertere conatur. Id quod ego,& collegæ mei, qui iuuentutem pro tenui in-firmaq́; noſtra parte ad omnem humanitatē,Christianamq́; pietatem informamus, nimissępe experimur. Suos enim administros & satellites habet diabolus, quorum linguis quasiflabellis omnis perturbationis, magna & impudentia passim mendacia ventilare non desi-nit, quibus adolescentes studiosi ab hoc no-stro gymnasio deterreantur & auocentur. Initio enim cum haec Schola primum aperiendaforet, aulae vicinitatem criminabantur,quasi Iuuentus aulicorum moribus exemplisque corrumperetur. Verum ij, aut apertissimicalumniatores fuerunt, aut illustrissimi cle-mentissimique principis nostri, & eorum quisunt celsitudini ipsius à consilijs, omniumquefere aulicorum consuetudinem & mores nonsatis cognitos & perspectos habuerunt. Namtanta cernitur inter eos vitae grauitas & inte-gritas, tam continenter, tam sobrie, pieq; vi-uunt, vt non solum studiosis adolescentibus,verum quorundam etiam Episcoporum &Abbatum familijs ad pietatis omnisque ho-nestatis studium vel regula vel calcar esse possint. Praeterea oppidi angustiam, hospitiorumnullam