Mehrteiliges Werk 
Nova institutio scholae Duisseldorpensis
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

INSTITVTIOdestinatis, lusum ne exercento.Ciuium hortos, agros, prata ne ingrediuntor.Pro argento ne ludunto.Mercationes, licitationes, & donationes absquepraeceptorum cognitione, & permissu uitanto.Pugiones & sicas ne deferunto, sed omnia armadefensoria apud hospitem deponunto.Ebrietatem defugiunto.Symposia nec public e nec priuatim constituunto.In gymnasio quiete, attente, & arrectis auri-bus praeceptores disserentes audiunto.Susurrijs aut indisciplinatis colloquijs lectionemne turbanto.Studio incumbentes uoce submissa, recitaturi a-pud praeceptores clara & expressa utuntor.Reddentibus memoriter ne suggerunto.Dictata praeceptorum, libellulo quopiam in huncusum parato, emendatè excipi unto.Diebus singulis, quae praescribuntur discenda, autmemoriter recitanda, ne praetermittunto.Quae sequenti die, mane coniuganda, duodecimacomparanda, quarta declinanda sunt, pridie delatorespraescribunto.Qui delatoris officio funguntur, primi in scholasunto.Scholam modeste ingrediuntor, egredi utorque, necinde-