Druckschrift 
Sententiarum Insigniorum Thesaurus : ex M. T. Cicerone eloquentiae principe collectus, in locos communes digestus, & libris quatuor comprehensus, Petri Lagnerii Compendiensis opera
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

PHILOSOPH. LIB. VI.459Strato.LAMPSACENVS Strato Theophrasti auditor Phy-sicum se uoluit in quo etsi magnus est, tamen noua pleraque, &perpauca de moribus. Huius Lyco & oratione locuples, rebusipsis ieiunior. Concinnus deinde, & elegans huius Aristo. sedea, quae desideratur a magno philosopho grauitas, in eo non fuit.Scripsit sanè & multa & polita: sed nescio quomodo auctori-tatem oratio non habet. Dixit uacationem deos habere, & uimdiuinam in natura censuit esse sitam, quae caussas gignendi, augendi minuendiue habeat, sed careat omni sensu & figura. InLuc. & Acad. 5. de Finib. & 1. de Diuin.Thales.THALES Milesius unus è septem sapientibus, cui sex re-liquos consensisse ferunt, primus de natura rerum disputasse qui-busdam uidetur. Is ut obiurgatores suos conuinceret, ostende-retque etiam philosophum, si ei commodum esset, pecuniam etiamfacere posse, omnem oleam, antequam florere coepisset, in agroMilesio cecasse dicitur. Animaduerterat fortasse quadam sci-entia, olearum ubertatem fore, & quidem primus defectionemsolis, quae Astiage regnante facta est, praedixisse fertur. Aquamdixit esse initium rerum deum autem eam mentem, qui ex aquaecuncta fingeret. In Lucul. 1. de Natur. & 1. & 2. de Diuinat.& 3. de Oratore.Xenophanes.VENOPHANES Colophonius unus, qui deos essediceret, diuinationem sustulit funditus. Putauit habi-tari in Luna, eamque esse terram multarum urbium & montium.In Luccullo.Zeno Epicureus.ZENO Epicureus, quem Philo Corypheum appel-lare Epicureorum solebat, Athenis docuit. Is non eossolum