DEMOST. LIB. V.385ras ac iustas esse decet. Olynth. 2.Per deos, quis uestrum usque adeò stolidus est, qui ignoret il-linc bellum huc uenturum, si negligentius egerimus? at uerò id sieuenerit, uereor Athenienses, ne eodem modo, ut qui aes alienumgrande conflant, facile usuris exiguo tempore ditati, paulò postetiam auitis bonis cedunt.Sic nos quoque si diutius segnes & ignaui esse uideamur, cun-ctaque ad uoluptatem quaerere, postea adducamur in necessitatemfaciendi multa etiam grauia quae nolebamus, & de ijs quae sunt inhac regione periclitemur. Olynth. I.Quemadmodum per hos magnus & potens euasit, quum sin-guli censebant ipsum utile quippiam sibi facturum esse sic rursusper ipsos debet deijci, postquam omnia utilitatis suae gratia face-re conuictus est. Olynth. 2.Cùm fortasse possim quemadmodum & alij accusare, & gra-tificari populo, & publicare, & reliqua factitare quae isti faci-unt, ne in ulla quidem huiusmodi re unquam uersatus sim, neque eosim adductus, neque lucro, neq; gloriae cupiditate & ambitione, uerùm ea usque adhuc dicere perseuerem, quibus ego multis inferiorsim apud nos, uos autem si me audiretis, maiores essetis, sic etiaminuidiosum dicere non fuerit. Ex orat. de rebus Cherronesicis.Vt in corporibus nostris etiam si pars aliqua malè sit affecta,tamen non dolet, donec alioqui recte ualemus ubi uerò accideritaegrotatio aliqua, singulae partes cientur, siue ruptura, siua luxatio, siue earum quae uitiatae sunt aliqua fuerit sic se habet res ci-uitatum & tyrannorum donec foris bellum gerunt, domestica ui-tia non sunt multitudini conspicua. cùm uerò finitimum bellumgerendum est, priuata omnia flagitia patefiunt. Olynth. 2.Equidem optarem, quemadmodum scio in rem uestram esse,ut optima dicentem audiatis, sic scire me idem optima licenti esseprofuturum multo enim iucundius dicerem nunc uerò metuo, sedtamen utilia uisum iri credo, etiamsi uos non pareatis, dicere nondesinam: Ex 52. Procem:TurpeBb
Druckschrift
Sententiarum Insigniorum Thesaurus : ex M. T. Cicerone eloquentiae principe collectus, in locos communes digestus, & libris quatuor comprehensus, Petri Lagnerii Compendiensis opera
Entstehung
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten