DEMOST. LIB. V.de gloria uerò acquirenda sic, ut de nulla re alia, argumentum sa-ne est, quam cum aliquando maximam & innumerabilem interGraecos pecuniam possideret, omnem pro honoris augendi studio,insumpsit, pro gloria quoque de suo tributum pendere non dubita-uit, neque ullum periculum unquam detrectauit, unde immort aliabona sibi peperit. Ex orat. contra Timocrat.Beati hac iusta ratione censendi sunt, primum quidem qui promodico tempore incredibilem & immortalem gloriam relinquunt,in qua & horum liberi clari ac illustres depingentur, & paren-tes istorum conspicui facti in ipsa senectute nutrientur, luctuisuo consolationem istorum gloria & celebritate adhibentes. Exoratione funebri.Sim paruis quis glorietur, tantum abest ut honorem aliquempropterea consequatur, ut ineptus esse uideatur. Ex orationecontra Androt.Qui unà cum Philippo uersantur, eum ita honoris studio te-neri aiunt, ut dum omnia pulcherrima facta sua uideri cupit, ma-gis succenseat ducibus & imperatoribus, qui laude aliquid di-gnum gesserunt, quàm ijs qui rem infeliciter administrarunt. Exoratione ad Philip. epist.De pudore.HOMINI quidem libero maxima necessitas est rerumturpitudo atque dedecus, & maiorem ista haud scio, quàm quis di-cere possit seruo autem uerbera & corporis cruciatus. Ex orat.4. contra Philip.Equidem opinor liberis hominibus maximam esse necessita-tem in rep. gerenda pudorem. Ex orat. 1. contra Philip.Probra hercule omnia fugienda sunt. Ex orat. ad Lept.Omnia quidem cauenda sunt, tam quae uidentur, quam quaeturpia sunt: potissimum autem ea, quopter quae aliquis uideturdijs succensere. Ex orat. ad Lept.Quae à paucis reguntur dynastiae, metum ciuibus suis incuti-unt, uerecundiam autem eis inserere nequeunt. Ex orat. funeb.ImpudAa 3
Druckschrift
Sententiarum Insigniorum Thesaurus : ex M. T. Cicerone eloquentiae principe collectus, in locos communes digestus, & libris quatuor comprehensus, Petri Lagnerii Compendiensis opera
Entstehung
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten