Druckschrift 
Sententiarum Insigniorum Thesaurus : ex M. T. Cicerone eloquentiae principe collectus, in locos communes digestus, & libris quatuor comprehensus, Petri Lagnerii Compendiensis opera
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

DEMOST. LIB. V.367Qualiacunque hominum studia fuerint, tales eos etiam habe-re animos necesse est. Ex oratione de ordinatione ciuitatis, &Olynth.2.De diligentia.PRAECLARVM quidem est, etiam per fortunam in-ter illustrissimos admirationi esse: sed multo praestantius est, in-dustria sua quidquid gloriosum ac illustre sit, adeptum esse illa e-nim sceleratis etiam interdum sese obijcit, huius autem societas &communicatio nemini adest, nisi qui generoso animo atque forti excellat. Ex orat. amatoria.Par est quibus in rebus quisque se exercet, ac in quae incumbit,in ijs ut plus ualeat. Ex orat. 2. in Phil.Recta prudensque rerum gerendarum in adolescente inquisi-tio, & animi boni & uegetae mentis commune signum est. Ex oratione Amatoria.Quanto naturam habes praeclariorem, tanto maiores digni-tates expectes, citiusque tui periculum facere uelis, censeo. Ex ora-tione Amat.Haud par est, ut quum quis nihil agat uel amicis quidem man-det, sua caussa aliquid ut faciant, nedum dijs immortalib. Olynt. 2.Quando fortuna cessat, & hostes iuuat, reliquarum rerum satagite sin minus, prouidete, ne uos una & magistratus singulos accusetis, & res uestrae Athenienses pessum eant. nam fieri nequit,ut hae absque magno quodam malo consistant, nemine eas conser-uante. Ex 3. prooem.Non mirandum est illum ipsum qui militat, laborem non de-tractat, & rebus gerendis omnibus adest, neque ullam occasionem,neque temporis momentum rei bene gerendae praetermittit, uobiscunctantibus, decernentibus, & sententias rogantibus, superio-rem esse. Olynth. 2.Nihil est cautis hominibus & circunspectis adeò formidabile,quin diligentia praecaueri possit neque ullum malum est, quin incauis & pigris euenire queat. Ex 25. Procem.Si quis