Druckschrift 
Sententiarum Insigniorum Thesaurus : ex M. T. Cicerone eloquentiae principe collectus, in locos communes digestus, & libris quatuor comprehensus, Petri Lagnerii Compendiensis opera
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

DEMOST. LIB. V.365re licet, imperatorum rebus praefectorum est officium. ExI.Epist.Si quis reuera pace ipsa gaudet, ipsis ducibus, quos omnes accusant, gratiam habeat. Ex orat. de falsa legat.Amicos & familiares, & militum duces inuenietis gloria ua-lere ob res fortiter gestas, anxiè tamen et mediculosè magis quàmqui obscuri & inglorij sunt, uitam degere. his enim militibus, abhostibus suis solum imminet periculum, illi uerò duces suos adula-tores & fraudatores magis quàm praelia formidant. Ex orationead Epist. Philip.De Tyranno & Tyrannide.Rex & Tyrannus omnis inimicus est libertati, & legibus contrarius. Ex 2. orat. in Philip.Non sunt tutae ciuitatibus istae tyrannorum nimiae familiaritaetes. Ex 2. orat. in Philip.Prorsus res est infida & formidabilis ciuitatibus tyrannis,praesertim si finitima loca possideat. Olynth. 2.Populus.POPVLVS sanè turba est, & res omnium instabilissimaac imprudentissima, ut in mari fluctus flexibilis & inquietus, quiut contingit agitatur, alius uenit, alius recessit, ac nemo Reip.curam gerit, immo ne meminit quidem. Ex orat. de falsa leg.Ne ostendite utilius esse externas amicitias sibi conciliare,quàm populi fidei seipsum committere. Ex 2. epist.Pecuniae comparandae nunquam populus studiose operam de-dit. sed ita gloriae, ut nihil aliud magis expeteret. Ex orat. contraAndrot.Non est quod prae ceteris magis cauere oporteat, quàm ne ali-quis permittatur, ut in populo maior potentiorque fiat. Ex orat.de falsa legat.De Patria.ARBITRATVR ingenuorum quisque non patri & matri