APOPHT. LIB. V.337Iniuriae memoria tenacissima est, at beneficij breuissima.Infamia.58.TVRPITVDINIS alienae species uelut in theatrumproducta, deterret à uitijs, et ad uirtutem extimulat ingenia nonomnino deplorata.Remissa culpa, manet tamen prioris infamiae uestigium.Quo fedius est crimen, hoc tenacius haeret apud multos criminis suspicio, uel in innocentissimum.Non est aliquid amicis quibus fidimus committendum, quod sieffutiant, pariat nobis infamiam.Improbitas.59.Extrema improbitatis est linea, etiam illudere quos afflixeris.Improbus est, qui scit beneficium accipere, nescit reddere.Ex improbis conuictoribus nihil capitur nisi probrum & ignominia.Magnae felicitatis est ab improba muliere liberari.Impunitas.60.IMPVNITATI nihil periculosius est, quae semper addeteriora inuitat.Impunitae iniuriae exemplum omnibus iniuriam minatur. Etenim si liceat impunè laedere, quis tutus erit ab improborum uio-lentia?Simultas.61.SIMVLTATEM exercere cum sepulto, indecorum est,ut in mortuum ſæuire.Simultatem oportet morte finiri, amicitiam non item.Loquacitas.62.Ex multiloquio pleraque nascuntur incommoda.Quidam hoc praeclarum existimant, si nunquam sileant, cùmid sit certissimum fatuitatis argumentum ut contra, silentium,ubi loquendi tempus non est, prudentiae signum est,Multis
Druckschrift
Sententiarum Insigniorum Thesaurus : ex M. T. Cicerone eloquentiae principe collectus, in locos communes digestus, & libris quatuor comprehensus, Petri Lagnerii Compendiensis opera
Entstehung
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten