Druckschrift 
Sententiarum Insigniorum Thesaurus : ex M. T. Cicerone eloquentiae principe collectus, in locos communes digestus, & libris quatuor comprehensus, Petri Lagnerii Compendiensis opera
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

263EX CIC. LIB. III.te colat religionem, intueri, piorumque & impiorumhabere rationem. 2. de Legib.8. Deorum prouidentia mundus administratur,ijdemque consulunt rebus humanis: neque solum uniuersis, uerumetiam singulis. 1. de Diuin.9. Mundus regitur numine deorum, estque quasicommunis urbs & ciuitas hominum. 3. de Finib.10 Nihil est illi principi Deo, qui omnem huncmundum regit (quod quidem in terris fiat) acceptius,quàm consilia, coetusque hominum iure sociati, quae ci-uitates appellantur. Som. Scip.II. Illud modo uideto, ut Deum noris, etsi ignores& locum et faciem. sic animum tibi tuum notum esseoportet, etiamsi ignores & locum & formam. I.Tusc.12 Quis est tam uecors, qui cum suspexerit in cae-lum, deos esse non sentiat? et ea, quae tanta mente fiunt,ut uix quisquam arte ulla ordinem rerum ac uicißitudinem persequi poßit, casu fieri putet? de Resp. Arus.13. In mundo Deus est aliquis, qui regit, qui gubernat: qui cursum astrorum, qui mutationes temporum,rerum uicissitudines ordinesque conseruat, terras &maria contemplans, hominum commoda uitasque tue-tur. I. de Nat. Deor.14. Deus ipse, qui intelligitur a nobis, alio modointelligi non potest, nisi mens soluta & libera &segregata ab omni concretione mortis, omnia sen-tiensR 4