Druckschrift 
Sententiarum Insigniorum Thesaurus : ex M. T. Cicerone eloquentiae principe collectus, in locos communes digestus, & libris quatuor comprehensus, Petri Lagnerii Compendiensis opera
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

EX CIC. LIB. III.25773. Vt mulieres ideo bene olere, quòd nihil olent,uidentur: ita hoc ipso est ornatior oratio, quòd ornaementa negligat. Cic. Attic. lib. 2.74. Vt quidam morbo aliquo, & sensus stuporesuauitatem cibi non sentiunt: sic libidinosi auari, fa-cinorosi, uerae laudis gustum non sentiunt. Phili. 2.75. Vt leuitatis est inanem aucupari rumorem, etomnes umbras etiam falsae gloriae consectari: sic leuisest animi, lucem splendoremque fugientis, iustam glo-riam, qui est fructus uerae uirtutis honestißimus, re-pudiare. In Pisonem.76. Vt plerunque bestiae fame dominante, ad eumlocum, ubi aliquando pastae sunt, reuertuntur: sic la-trones, urgente inopia. Pro Cluent.77. Tanquam bona ualetudo iucundior est ijs, quiè grauimorbo recreati sunt, quàm qui nunquam aegrocorpore fuerunt: sic omnia desiderata magis, quàmassidue percepta delectant, Post redit ad Quirit.78. Vt grauius aegrotant ij, qui cum leuati morbouidentur, in eum de integro inciderunt: sic uehementius nos laboramus, qui profligato bello ac penè sub-lato, renouatum bellum gerere conamur. Cicer. Cor-nificio, Famil. 12.79. Vt ijs, qui imprudenter laeserunt, ignosci con-uenit: ita ijs, qui necessariò profuerunt, haberi gratiam non oportet. 1. de Inuent.80. Vt in aedificijs architecti auertunt ab oculisnaris