EX CIC. LIB. III.245communitas euertatur necesse est. 3. Offic.6. Vt contemnendus est qui in nauigando se, quàmnauim mauult incolumem: ita uituperandus, qui inreip. discrimine suae plusquam communi saluti con-sulit. 4. ad Heren.7. Vt tauris natura datum est, ut pro uitulis contra leones summa ui impetuque contendant: sic ij, quiualent opibus, atque id facere possunt, ad seruandumgenus humanum natura incitantur. 3. de Finib.8. Vt leges omnium salutem singulorum saluti anteponunt: sic uir bonus & sapiens & legibus parens& ciuilis officij non ignarus, utilitati omnium plusquam unius alicuius saluti consulit. 3. de Finib.9. Vt in membris alia sunt tanquam sibi nata, utoculi, ut aures, aliqua etiam ceterorum membrorumusum adiuuant, ut crura, ut manus: sic immanes quae-dam bestiae sibi solum natae sunt. 3. de Fin.10. Vt in nauigando tempestati obsequi artis est,etiam si portum tenere non queas: cum uerò id poßismutata uelificatione aßequi, stultum est eum tenerecum periculo cursum, quem ceperis, potius, quam eocommutato, quò uelis tandem peruenire: sic cum o-mnibus nobis in administranda rep. propositum essedebeat id, quod a me saepissime dictum est, cum dignitate otium: non idem ſemper dicere, ſed idem ſemperspectare debemus. Cic. Lent. Famil. lib. I.II, Vt ex medicina nihil oportet putare proficisci,nist
Druckschrift
Sententiarum Insigniorum Thesaurus : ex M. T. Cicerone eloquentiae principe collectus, in locos communes digestus, & libris quatuor comprehensus, Petri Lagnerii Compendiensis opera
Entstehung
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten