Druckschrift 
Sententiarum Insigniorum Thesaurus : ex M. T. Cicerone eloquentiae principe collectus, in locos communes digestus, & libris quatuor comprehensus, Petri Lagnerii Compendiensis opera
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

EX CIC. LIB. II.VTINAM (inquit C. Pontius Samnis) ad illa tempora fortuna me seruasset, & tunc essem natus, quan-do Romani dona accipere cepißent: non eßem paßusdiutius eos imperare. 1. Offic.M. Crassus Orator.112L. Heluius Lamia deformis, ut nostis, cum inter-pellaret odiosè Crassum: Audiamus (inquit Crassus)pulchellum puerum. Cum esset arrisum: Non potuimihi (inquit Lamia) formam ipse fingere, ingeniumpotui. Tum hic: Audiamus, inquit, disertum, multòetiam arriſum est uehementius. 2. de Orat.113 M. Crassus in oratione, quam contra collegamCensor habuit, dicebat: Quae natura aut fortuna da-rentur hominibus in ijs se uinci posse, animo aequo pati. quae autem ipsi sibi homines parare possent, in ijsrebus se vinci, pati non posse. 2. de Orat.M. Crassus Diues.114M. CRASSVS, qui ditißimus est habitus, negabatullam satis magnam pecuniam esse ei, qui in repub.princeps uellet eße, cuius fructibus exercitum alerenon poßet. 1. Offic.C. Lucilius.115C. LVCILIVS homo doctus & perurbanus dicere solebat, ea quae scriberet, neque ab indoctissimis, neque à doctißimis legi uelle: quòd alteri nihil intelligerent, alteri plus fortasse quam ipse de se. 2. de Orat.Catullus.116Catullus