Druckschrift 
Sententiarum Insigniorum Thesaurus : ex M. T. Cicerone eloquentiae principe collectus, in locos communes digestus, & libris quatuor comprehensus, Petri Lagnerii Compendiensis opera
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

CIC. LIB. I.189uultum & sonum et gestum. Animi imago, uultus est:indices, oculi. nam haec est una pars corporis, quae quotanimi motus sunt, tot significationes & commutationes poßit efficere. Oculi enim sunt, quorum tum in-tentione, tum coniectu, tum hilaritate motus animo-rum significemus apte. nam oculos natura nobis, utequo & leoni setas, caudam, aures, ad motus animo-rum declarandos dedit. 3. de Orat.Ex oculorum obtutu, superciliorum aut remißio-ne, aut contractione, facile iudicamus, quantus sit inhomine dolor aut metus, aut denique tristitia. 1. Offic.Ex coniectura multa discuntur. 145PERINDE ut est opinio de cuiusque moribus, itaquid ab eo factum sit & non factum, existimari po-test. Pro Cluent.De futuris rebus etsi difficile est dicere, tamen interdum poßis coniectura propius accedere, cum resest eiusmodi, cuius exitus praeuideri potest. CiceroTorq. Famil. 6.Facile in optimam partem. 1. Offic. Vide, Vt superior ætas. 132.Artibus ipsis si in dicendo non utimur, tamen ap-paret atque extat, utrum simus earum rerum rudes, andidicerimus. 2. de Orat.Aliena & videmus & curamus, no-146stra non cernimus.FIT nescio quo pacto, ut magis in alijs cernamussi quid