CIC. LIB. I.185satietate abiecisse, experiendo contempsisse uidea-tur. Pro M. Caelio.Tempus iuuentutis sua sponte infirmum, aliorumlibidine infectum est. Pro M. Caelio.Voluptate & delitijs facile iuuentus intercipi-tur. In Vatinium.Semper magno ingenio adolescentes refraenandipotius a gloria, quam inuitandi sunt. amputanda suntplura illi aetati, siquidem efflorescit ingenij laudi-bus. Pro M. Caelio.Tu plura in oratione pro M. Caelio.Iuuentus senum prudentia nitatur& regatur.EST adolescentis maiores natu uereri, exque hisdeligere optimos & probatissimos, quorum consilio& auctoritate nitatur: ineuntis enim aetatis inscitiasenum constituenda & regenda prudentia est. Maximè autem haec aetas à libidinibus arcenda est, exer-cendaque in labore patientiaque & animi & corporis:ut eorum & in bellicis & in ciuilibus officijs uigeatindustria. 1.Offic.Tribuere plurimum senectuti debemus. 1. Offic.Eum, nos qui aetate anteit, tanquam superioremcolere debemus. In Laelio.Non est rectum, minori parêre maiorem. De Vniuers.Imitandi sunt maiores: primum illud exceptum,sed ne uitia sint imitanda. 1. Offic.SenesM 5
Druckschrift
Sententiarum Insigniorum Thesaurus : ex M. T. Cicerone eloquentiae principe collectus, in locos communes digestus, & libris quatuor comprehensus, Petri Lagnerii Compendiensis opera
Entstehung
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten