Druckschrift 
Sententiarum Insigniorum Thesaurus : ex M. T. Cicerone eloquentiae principe collectus, in locos communes digestus, & libris quatuor comprehensus, Petri Lagnerii Compendiensis opera
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

184SENTENTIARVMLudo & ioco uti illis quidem licet, sed sicut som-no & quietibus ceteris, tum cum grauibus serijsquebus satisfecerimus. Ipsumque genus iocandi ingenuum& facetum esse debet, non profusum, nec immoderstum, sed semper in ipso ioco aliquod probi ingenij limen eluceat. 1. Offic.Pueris non omnem licentiam ludendi damus, sed eamquae ab honestatis actionibus non sit aliena. 1. Offic.Datur concessu omnium huic aliquis ludus aetati& ipsa natura profundit adolescentiae cupiditates.quae si ita erumpunt, ut nullius uitam labefactent, nullius domum euertant, faciles & tolerabiles haberisolent. Pro M. Caelio.Detur aliquid aetati, sit adolescentia liberior, nonomnia uoluptatibus denegentur, non semper superetuera illa & directa ratio: uincat aliquando cupiditasuoluptasque rationem, dummodo illa in hoc generepraescriptio moderatioque teneatur: pareat iuuentuspudicitiae suae, ne spoliet alienam, ne effundat patri-monium, ne foenore trucidetur, ne incurrat in alterius damnum atque famam: ne probrum castis, labem in-tegris, infamiam bonis inferat: ne quem interimat, neintersit insidijs, scelere careat. postremò cum paruerit uoluptatibus, dederit aliquid temporis ad ludumetatis, atque ad inanes hasce adolescentiae cupiditatesreuocet ſe aliquando ad curam rei domeſticæ, rei ferensis, reip. ut ea, quae ratione antea non perspexerat,satietate

Estr.