Druckschrift 
The dance of death : in a series of engravings on wood from designs attributed to Hans Holbein ; with a treatise on the subject
Entstehung
Seite
19
Einzelbild herunterladen
 

The Dance of Death.

19

CAUSIDICUS.

Causidicus ego sum, causas narrare peritus,Accior in causas, sed spes ubi fulserit auriAd fraudes docta solers utor bene lingua.Muto, commuto, jura inflecto atque reflecto.Et nihil est quod non astu pervincere possim.Mors aequa expectat properans te fulmine diro.Nee poteris astu mortis praevertere tela.

SCABINUS.

Ecce Scabinus ego, scabo bursas, prorogo causas.

Senatorque vocor, vulgus me poplite curvo,

Muneribusque datis veneratur, fronte retecta.

Nil moitem meditor loculos quando impleo nummis

Et dito hseredes nummis, vi, fraude receptis,

Justitiam nummis, pro sanguine, munere, vendo.

Quod rectum est curvo, quod curvum est munere rectum

Efficio, per me prorsus stant omnia jura.

Non poteris durae mortis transire sagittas.

LUDIMAGISTER.

En ego pervigili cura externoque'labore.Excolui juvenum ingenia, et praecepta Minerva?Tradens consenui, cathedraeque piget sine fructu.Quid dabitur fructus, tanti quae dona laboris ?Omnia mors aequans, vitae ultima meta laboris.

MILES AURATUS.

Miles ego auratus, fulgenti murice et auroSplendidus in populo. Mors te manet omnia perdens,

MILES ARMATUS.

Miles ego armatus, qui bella ferocia gessi.Nullius occursum expavi, quam durus et audax.Ergo immunis ero. Mors te intrepida ipsa necabit

MERCATOR.

En ego mercator dives, maria omnia lustroEt terras, ut res crescant. Mors te metet ipsa.

FUCKARDUS.

En ego fuckardus, loculos gesto aeris onustos,Omnia per mundum coemens, vendo atque revendeHeroes me solicitant, atque aera requirunt.Haud est me lato quisquam modo ditior orbe.Mortis ego jura et frameas nihil ergo tremiscoMorte cades, mors te rebus spoliabit opimis.

QUAESTOR.

Quaestor ego, loculos suffersi arcasque r-apacesEst mihi praenitidis fundata pecunia villis.Hac dives redimam durae discrimina mortisTe mors praeripiet nullo exorabilis auro.

NAUCLERUS.

En ego nauclerus spaciosa per aequora vectus,C 2