Druckschrift 
Miraculum Miraculorum Sive Septem Excellentiae Sacrosancti Missae Officii : Totidem Considerationibus Una Cum Praxi Devote Audiendi Sacrum
Entstehung
Seite
112
Einzelbild herunterladen
 

PARS112omnia, his nominibus delendis nonsussiciunt. Sed tantum morae, O Deus,mihi indulge, quantum satis est, uthoc sacrum peragatur. Quod ex memihi deest, usurpo mihi ex visceribus Do-mini mei. (a) Id quod Christus facitin ara, & ego paratus sum facere: cumipso me abjicio; cum ipso quasi in ni-hilum me redigo; cum ipso te, Pateraeterne, colo tam profunde, quam de-misse tu coli, & honorari mereris.Scio, & confiteor: debeo pro pec-catis meis satisfactionem infinitam.Nempe Majestas, quam offendi, sum-ma est: offendentis conditio abjectissi-ma est; sed tamen omnia reddam tibi.Offeram tibi donum, quod plus tibihonoris reddet, quam peccatis meisabstulerim. Si veniam dedisti Ninivitis,cum videres Regem demittentem se,abjicientemque; quomodo non ignos-ces mihi peccatori, cum paulo post vi-debis abjectum coram te Regem coeli,non cinere opertum, ut illum olim, sedredactum ad tam miserum statum, qua-lis esse solet Agni sacrificati, jugulati,mortui?Scio,(a) Bernard, Serm, 61. in Cant.