Druckschrift 
Miraculum Miraculorum Sive Septem Excellentiae Sacrosancti Missae Officii : Totidem Considerationibus Una Cum Praxi Devote Audiendi Sacrum
Entstehung
Seite
100
Einzelbild herunterladen
 

PARS100rum iterumque immensum hoc pretiumoffers in altari, quo & contracta apuddivinam justitiam expungam nomina,& pro culparum reliquus integre sa-tisfaciam. Laudent te aeternum, Re-demptor mi dulcissime, tuae ipsius innos miserationes, ut quae solae gratiistibi ex aequo referendis possint suffi-cere. Sed num forte, dum ad visen-dum me venis, denuo in manus pec-catorum te tradere cogitas? Num de-nuo, dum cor meum subis, in foeti-do sepulchro reponi te patieris? ah!bone Jesu! nequaquam id aequum fue-rit, ut toties ad hominem peccatoremdivertas. Id mihi sufficiat modo, utvirturis tuae potentia ad me invisas, &ea tandem vitiorum vincula dissolvas,quibus undique irretitus tuis hostibusmancipor. Veni igitur Redemptoranimae meae, veni; invito te suspiriisanimae meae, amplector desideriis, &ad pedes tuos ceu ad aram refugiiprostratus, supplex te rogo, id demumefficere velis, ut tu semper in me vi-vas, & ego in te. Nosti, Domine,quid me ab intimo charitatis tuaecom-