Druckschrift 
Miraculum Miraculorum Sive Septem Excellentiae Sacrosancti Missae Officii : Totidem Considerationibus Una Cum Praxi Devote Audiendi Sacrum
Entstehung
Seite
96
Einzelbild herunterladen
 

PARS96Communio Spiritualis.PRO DIE MERCURII.Aspiratio ad Jesum tanquam Pastorem.Pastor animarum nostrarum, quiO solus es Pastor bonus, quia so-lus es verus Deus ! nonne pietatis im-mensae excessus extitisset, si vel se-mel e coelesti illo viridiario ad requi-rendas, quae perierunt, oviculas su-umque ad ovile reducendas in vastumhoc mundi deser tum concessisses? &tamen in dies singulos toties te in sa-crificio ad nos demittis; & quo sus-ceptas pastoris partes quam exactis-sime compleas, tuo etiam sacratissimocorpoi e famelicos pascere, potarequedivino cruore sitientes non dedigna-ris. Quare tantam in nos charitatem,qui solus digne id potest, amor tuusextollat, eaque quae semper nostriscommodis invigilat, providentia, de-bitas tibi grates persolvat. O si &ego, quo par pari redderem, infini-tum erga te amorem possem concipe-re! at sim licet creaturarum postrema,hoc