61PRIMA.Synodus docet. (a) Una enim eadem-que est hostia, idem nunc offerens Sacer-dotum Ministerio, qui seipsum in cruceobtulit, sola offerendi ratione diversa.Certe victima, quae offertur, est ea-dem, primarius Sacerdos est idem,eadem igitur & oblatio sit, oportet,paucis soluminodo, quae eam comi-tantur, circumstantiis diversa: eumfere in modum, quo magnus quispiamRex, dum in acie Victor, proprio &alieno sanguine conspersus, de suishostibus triumphat, diversus non esta se ipso, inter togae & pacis otia in-tra obscurae domus angustias delites-cente. O sancta Fides! O si tandemmentis nostrae tenebras tuae lucis ple-nitudine illustres, pectusque accen-das! dispiceremus utique sole meri-diano clarius, nos cum templum ac-cedimus, Calvariae montem conscen-dere, ut manantem e cruce sangui-nem pleno sinu excipiamus, eoqueanimas nostras abluamus. Videremurnobis quasi oculis usurpare, non jamSacerdotem, sed Christum Jesum adaram(a) Sess. 22, c. 2.
Druckschrift
Miraculum Miraculorum Sive Septem Excellentiae Sacrosancti Missae Officii : Totidem Considerationibus Una Cum Praxi Devote Audiendi Sacrum
Entstehung
Seite
61
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten