Druckschrift 
Miraculum Miraculorum Sive Septem Excellentiae Sacrosancti Missae Officii : Totidem Considerationibus Una Cum Praxi Devote Audiendi Sacrum
Entstehung
Seite
41
Einzelbild herunterladen
 

41PRIMA.vita indignos esse palam protestatur,dum pro illis mortem suam offert.Haec porro divina Jesu Christi sub-missio divinae justitiae reparat omnesinjurias, quas eidem per peccata no-stra irrogavimus, adeo, ut dissiteri nonpossit, sibi esse satisfactum. Hinc fit,ut cum justitia prae indignatione hae-rentibus in peccatorum coeno homi-nibus copiosiora, & quae ad emergen-dum magis idonea essent, media pau-lo ante negaverit; jam Christi exoran-tis conspectu mitigata, a conceptofurore desistat, & poenitentiae donumvel nunc statim, vel suo tempore con-cedat, quotquot sequi meliora decre-vere. Id quod in iis, qui Christumcruci affixerunt, videre fuit: namquealii abs mora se converterunt, rever-tebantur percutientes pectora sua, (a) aliipaulo post audita concione S. Petri poe-nitentiam egere. Hac oblatione placa-tus (quae Tridentini sententia est) cri-mina etiam ingentia dimittit Deus, gra-tiam & donum poenitentiae concedens. (b)Quare(a) Luc. 23. 48.(b) Trid. Sess. 22. c. o.