Druckschrift 
Miraculum Miraculorum Sive Septem Excellentiae Sacrosancti Missae Officii : Totidem Considerationibus Una Cum Praxi Devote Audiendi Sacrum
Entstehung
Seite
24
Einzelbild herunterladen
 

PARS24lem conficiunt, quilis propediem mor-talibus in escam cedere & possit, & ve-lit. Denique & enormis illa, quae na-tum ex Virgine manebat, infamia pa-tibuli jam in augustum gloriae tro-phaeum abiit aeternum perennaturae.O igitur veneranda Sacerdotum dignitas,in quorum manibus, veluti in utero Vir-ginis Filius Dei incarnatur. (a) O inquam,veneranda Sacerdotum Christianorumdignitas, quos jam Angelorum nomi-ne vocitare parum, & leve sit; siqui-dem collata illis in Christi corpus po-testas eam, quam in Filium DivinaMater exercuit, suo modo antecellit.Horum quippe beneficio mortalibusdatum est, id quod in Virginis gremiosemel peractum est, prodigium de diemillies innovatum conspicere. O nun-quam satis obstupescendam benigniNuminis Charitatem! Et tamen sic Bo-nitas tua infinita, sic tanta tui in nosamoris prodigia tam grandi, quammonstri instar dies exhorreat, ingra-titudine compensentur, ut ad monitatua surdi, ad redamandum te segnestardique existamus!(a) Gabr. in Cant. Lect. 4.