Druckschrift 
Miraculum Miraculorum Sive Septem Excellentiae Sacrosancti Missae Officii : Totidem Considerationibus Una Cum Praxi Devote Audiendi Sacrum
Entstehung
Seite
17
Einzelbild herunterladen
 

PRIMA.refricant supremi dominii, quod Deusin res omnes habet: deinde, quodipse sit vitae mortisque Dominus, &ob infinitam suam perfectionem dignis-simus, cujus honoribus creaturae om-nes se totas, quantae sunt, impen-dant consumantque: demum, quodnos etiam unacum tota hac mundi mo-le aeque possit annihilare, quemadmo-dum substantiam panis ac vini destruit.Et feremus adhuc ea humanae mentisperversitate animos nostros fascinari,ut vel cum maxime haec fieri credi-mus, ipsisque propemodum oculisusurpamus, intempestiva levitate sol-vamur? Deum (S. Prophetae querelaest) Deum, qui habet statum tuum inmanu sua, non glorificasti! (a)§. II.maximum est ex eo, quod in hoc Sacri-ficio producitur.Considera, Deum nostrum terrenisRegibus longe esse absimilem,qui recepto jam more in rerum de-structionibus gloriae verticem collo-cant.(a) Dan. 5. 23.