PRIMA.que magnificentia victimam non possereperiri aliam, quam vitam ipsius Dei?Haec cruento primum modo in aracrucis per manus carnificum immola-ta fuit: nunc incruento per manus Sa-cerdotum quotidie ad aram offertur inMissa, ubi adoranda haec victima po-nitur velut ad quendam mortis statumredacta; non tantum, quod in duplicisinanimatae substantiae, panis videlicetac vini, locum sufficiatur, nec ideosolum, quod dum in hoc Sacramentocibus noster efficitur, jam paratus sithanc ipsammet vitam perdere; sedmulto magis, quod in consecratione Sa-cerdos illorum verborum vi corpus &sanguinem Jesu Christi separet nonsecus, ac corpus & sanguis separatur inagno, qui occiditur. Unde fit, ut ea-propter in omni sacrificio Redemptornoster iterum iterumque mortem my-sticam, non tamen veram obire dica-tur, uno eodemque tempore vivus,& quodammodo occisus juxta illud:Vidi agnum stantem quasi occisum. (a) Hemtibi igitur trinum perfectum! Sacrifi-cium(a) Apoc. 5. 6.
Druckschrift
Miraculum Miraculorum Sive Septem Excellentiae Sacrosancti Missae Officii : Totidem Considerationibus Una Cum Praxi Devote Audiendi Sacrum
Entstehung
Seite
13
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten