469
theloneum, quod tarn pater suus Otto, bone memorie, quam ipseapud Arnheym ab imperio tenebant in feodo, concessimus eidem advillam, que Lobedde dicitur, Traiectensis diocesis, transferendum ,quatinus ipse et sui heredes illud in eadem villa Lobedde ad com-modum et utilitatem suam percipiant et perpetuo teneant ab imperioiure feodali, ut tanto propencius in nostra devocione et fidelitatefervescat, quanto amplius se senserit de nostre subliniitatis gratiacommoda percepisse gratiora. Nos igitur, nostre magnifieentie con-cessionem ratam habentes, de consilio quoque et consensu principumimperii ipsam confirmantes, presens Privilegium ad eiusdem firmitatemperpetuam et evidenciam fieri et bulla aurea, typario nostre maiestatisimpressa, iussimus communiri. Statuentes et auctoritate presentisprivilegii precipientes firmiter, ne qua ecclesiastica secularisve personaliuic nostro facto temere contraire presumat, quod qui fecerit in suetemeritatis vindictam centum libras puri auri componat, medietatemcamere nostre et alteram medietatem iniuriam passis persolvendam.
Huius rei testes sunt: Albertus Madeburgensis archiepiscopus,Engelardus Nuenburgensis episcopus, Henricus Wormatiensis epis-copus, Conradus Hildensheimensis episcopus, Albertus Tridentinusepiscopus, Otto prepositus Aquensis, Thipoldus marchio de Hoymburg,Reynaldus dux Spoleti, Bernardus de Horstmar, Arnoldus de Gyme-ningb, Conradus de Tremonia et alii quamplures.
Sigmim domini Frederici secundi, Dei gratia invictissimi Roma-norum imperatoris semper augusti, et regis Cicilie.
Acta sunt bec anno Dominice incarnacionis millesimo ducentesimovigesimo secundo, mense Marcii, indictione xi, imperante dominoFrederico secundo, Dei gratia invictissimo Romanorum imperatoresemper augusto, et rege Cicilie, anno Romani imperii eius secundo,regni vero Cicilie xx [xxiv] feliciter. Amen.
Datum Ferentini, anno et mense et indictione prescriptis.
Register A, p. 1, te Arnhem.
Fridericus, Dei gratia Romanorum imperator semper augustus, etrex Sicilie.
Imperialis munificentia id vere suis usibus applicat, quod sibi de-votis et benemeritis fidelibus elargitur.
Eapropter notum facimus universis imperii fidelibus, tarn presentibusquam futuris, quod nos, attendentes sinceram fidem et devotionem,quam predecessores dilecti lidelis nostri, comitis Gerardi de Gelre, ha-buerunt ad Romanum imperium et ad predecessores nostros, memorie