Druckschrift 
1 (1872) Tot den dood van Graaf Gerard, 22 October 1229
Seite
458
Einzelbild herunterladen
 

458

Mansum quoque meain in Schalvic, etc.

Mansum quoque, quam de curte Dieter feodali iure possedi, liberametiam cum hominibus et omnibus pertinentibus ad eam, magistro etfratribus predictis resignavii

Ut autem hoc rationabile factum ratum et inconvulsum permaneat,sigilli mei inpressione commissam litere actionem roboravi.

Huius rei testes sunt: dominus Ernestus de Vulvene, Andreas dede Werkune, Fridericus de Lorike, Luttolfus de Lopeke, Wernboldusde Wemkune, Hugo Strumo, Albertus de Batburk, Porastus de Vorst,Hermannus de Senden, Gotfridus Monachus, Eeinpoto de Butteberk.

Actum in obsidione Damiethe, anno incarnationis Christi mccxviiii,indictione. vn.

Codex diplomaticus ordinis s. Mariae Theutoni-corum, n 0 . 463, p. 556, met facsimile, naarhet oorspronkelijke te Utrecht.

No. 454.

Otto van Born met zijne vrouw Petronella en kinderen draagt, mettoestemming van den leenheer Arnold, graaf van Loon, het patronaat enpersonaat van Blerik en Berkele, thans Horst, aan de abdij Averbode op.

In het jaar 1219.

In nomine sanctae et individuae Trinitatis.

Ego Otto, dominus de Born, omnibus, hoc scriptum inspecturis, inperpetuum salutem.

Quoniam ea, quae temporaliter fiunt, a memoria hominum persaepetollit oblivio, unde nonnunquam oritur dissentionis occasio, qua-propter scriptis fecimus commendari, quae ad posterorum notitiamnecesse duximus conservari.

Notum ergo facimus, tarn presentibus quam futuris, quod nos, deassensu uxoris Petronellae et filiorum nostrorum, ius patronatus etpersonatum ecclesiae de Blerick et ecclesiae de Berkele, quae est filiadictae ecclesiae de Blerick, necnon et assensu domini Arnoldi, comitisde Loss, a quo patronatum dictarurn ecclesiarum in feudo tenebamus,in remissionem peccatorum nostrorum et predecessorum, contuliniusecclesiae de Averbode quiete et libere possidenda in perpetuum.

Ut autem haec nostra donatio, solemniter facta, in perpetuum stabiliset inconvulsa praefatae ecclesiae permaneat, eam, praesenti [sie] dominiArnoldi "comitis de Loss, sigillorum appensione muniri fecimus etcorroborari.