51
N°. 50.
Lothar, koning van Lotharingen, geeft, op verzoek van graaf Adalard enzijn vasal Tieto, goederen uit het beneficium van Rorich te Gend in de Betuwe,aan het klooster van Lauresham.
13 September 860.
In nomine omnipotentis Dei et Salvatoris nostri Iesu Christi.
Lotharius, divina praeveniente dementia rex.
Si loeis Deo dicatis aliquod impertiri satagimus, morem sequimurpiissimorum regum, idque ad emolumentum animae nostrae pertinereminime ambigimus. Quapropter omnium fidelium sanctae Dei eccle-siae ac nostrorum, praesentium videlicet et futurorum, noverit industria;quia Adalardus illustris comes et Tieto vasallus noster, fideles scilicetnostri, deprecati sunt clementiam nostram, ut ex rebus iuris nostriex beneficio Hrorici in villa Gannitta ad ecclesiam sancti Nazarii,quae consistit in Lauresham, aliquas res proprietatis iure tribueremus;quorum precibus libenter aequiescentes, hos nostrae serenitatis fieriiussimus apices , per quos ad praefatum sancti Nazarii monasteriumin praedicto pago et in praescripta villa Gannitta terram proprietatisnostrae perenniter ad habendum, ob emolumentum animae nostrae,concedimus , et de iure nostro in ius ac dominationem ipsius peren-niter mansurum transfundimus, quatenus deinceps per hanc nostramauctoritatem potissimam habeat pars praedictae ecclesiae faciendi li-centiam quicquid utile iudicaverit. Et ut haec nostrae largitionisauctoritas rata stabilisque permaneat, manu propria subter eamfirmavimus et anuli nostri impressione assignari praecepimus.
Hrodmundus notarius recognovi.
Data idus Septembris, anno , Christo propitio , regni domini Lo-tharii gloriosi regis quinto, indictione viii.
Actum Aslao palatio regio, in Dei nomine feliciter. Amen.
Christe adiuva Lotharium regem.
Codex Laureshamensis diplomaticus, i, p. 53.
Rorik, in deze oorkonde genoemd, is waarsehijnlijk die Noorman, aan wien koningLothar in het jaar 850 Wijk te Duurstede gaf.' De Annales Fuldenses bij Pertz,Monum. Script., i, p. 370, verhalen op het jaar 857: Rorik Nordmannus, qui praeeratDorestado, cum consensu domini sui Hlotarii regis classem duxit in fines Danorura et,consentiente Harieo Danorum rege, partem quae est inter mare et Egidorum cumsociis suis possedit. In het jaar 870 was bij terug, want op dat jaar teekent Hinkmai'van Reims in zijne Annalen bij Pertz, Monum. Script., i, p. 48G, aan : Inde [rexCarolus] ad Rorici Nortmanni colloquium apud Noviomagum palatium perrexit, quemsibi foedere copularit. In de afwezigheid van Rorik schijnt de koning het recht geliadof genomen te hebben om over een gedeelte van zijn beneficium te besclükken.
4*