38 GILLE BERTI
Olim Signum fuerat hominis avari,Plures ad ccclesias quenquam titulari,Modo multi satagunt sanclos imilari,Per quos duas conligit plebes gubernari.
ßinis episcopiis praefuit Maternus,Sed nunc magis incitat hos amor supernus,Maior pro ecclesiis zeius est modernus,Quia nulli sufficit numerus quaternus.
Tarn prudentes et tarn sunt animi (identis,Non limenl Judicium cuncta requirentis,Respondere prompti sunt ita de quingentis,Veluti de quatuor vel quinque lalenlis.
Magna confidentia hominum istorum!Sic confidunt viribus actuum suorum,Nulluni volunl sumere socium laborum,Hoc perire metuunt, quod non est eorum.
Ideo, ne pereant, cerlant custodire,Septem ille vicibus mavult Romam ire,Mavult inde pallidus fremensque redire,Quam permittat alium onus hoc subire.