30 GILLEBERTI
Promovendi quoddam est genus in praelatis,Quod surgil a mutuae bono pietatis,Relative siquidein causa caritatisPraelatus ecclesiam dat praelato gratis.
Gratis quidem dat, sed hoc non debes mirari,Nam ab illo, cui dat, vice quoque pariMeliorem aliquam sperat sibi darf;lliic spe solent semina terrae commendari.
Est adhuc et alius modus promovendi,Frequens nee inutilis gradus ascendendi,Si praelali fueril tempus eligendi,Tunc apparet sanetitas zeli reverendi.
Nam qui plus desiderat i'ratribus prodesse,Ille modis Omnibus satagit praeesse,Mox suo consilio praeeipit adesse,Quos magis idoneos sibi novit esse.
Fratres, inquit, cernitis quod noster praelatus,Deus sie disposuit, nobis est ablatus,Diu si vaeaverit sedes prioratus,Peiorari poteril nostri loci Status.