Druckschrift 
Dissertatio Juris Feudalis Sistens Filium Beneficio Patris Et Quidem Titulo Universali In Feudum Succedentem
Entstehung
Seite
6
Einzelbild herunterladen
 

nota est decantata juris regula: Stipulationem omnem sive in dando,sive in faciendo, sive mixta ex faciendo & dando inveniatur, & adhaeredes & contra haeredes transmitti, sive specialis haeredum mentio fiat, sivenon (b). Descendentes primi acquirentis itaque sive in feudi promissione ex-presse vocati sint, sive non, jure succedendi in feudo gaudent. Praesertimcum naturae feudi proprium sit, quod proprietas quidem rei immobilis be-neficiatae penes dantem remaneat: ususfructus vero illius rei ita ad accipi-entem transeat, ut ad eum, HAEREDESQUE sive masculos, sive fæminas (side his nominatim dictum sit) IN PERPETUUM pertineat (c). si igitur pri-mus acquirens moriatur, quin super feudo in praejudicium suorum Descenden-tium disposuerit, hos beneficio illius ad successionem venire; à nullo feudistarumin dubium vocatur. Beneficium abstinendi ab haereditate paterna, vigore cujusDescendentes cessarunt, haeredes necessarios esse, & facti sunt voluntarii, in jurefeudali aeque ac civili locum habet, quia si vasallus filium reliquit, ipse nonpotest haereditatem sine beneficio repudiare, sed aut utrumque retineat, AUTUTRUMQUE REPUDIAT (d), consequenter a libero filii arbitrio dependet, numfeudum retinere malit, an repudiare? Filius si feudum repudiet, sive ex.presse sive tacite v. g. Culpâ investiturae renovationem debito temporenon petendo, feudum amittit, & quidem non tantum pro se, sed & proomnibus suis descendentibus, ita ut hi in neutro casu ad successionem as-pirare possint. Non enim in casu, si expresse repudiat, quia feudo repu-diato ad agnatos pertinet successio (e); neque etiam si tacite repudiat,eoquod si vasallus culpam committat, propter quam feudum amittere de-beat, neque filius, neque ejus Descendentes ad id feudum revocabuntur (f).Filius primi acquirentis igitur in libera sui potestate habet, num feu-dum primo acquirenti modo constitutum retinere, & sic hac ratione suisDescendentibus prodesse, an vero illud repudiare, & consequenter suisDescendentibus nocere velit, adeoque filius primi acquirentis intuitu feudijam semel constituti, & per mortem primi acquirentis ad se devoluti i-dem(b) L. 13. cod. de contrale, & commit. stipul.(c) II. f. 23. in fin.(d) II. f. 45.(e) ibidem ubi: quo repudiato ad agnatos, si paternum sit, pertinebit.(O II. f. 26. §. si vasallus culpam.