Initia quatuor Evangeliorum.67paruit autem illi Angelus Domini, stans à dextrisaltaris incensi. Et Zacharias turbatus est videns,& timor irruit super eum. Ait autem ad illumAngelus; Ne timeas Zacharia, quoniam exaudi-ta est deprecatio tua, & uxor tua Elisabeth pa-riet filium, & vocabis nomen ejus Joannem: &erit tibi gaudium, & exultatio, & multi in nati-vitate ejus gaudebunt: erit enim magnus co-ram Domino: & vinum & syceram non bibet:& Spiritu sancto replebitur adhuc ex utero Ma-tris suae. Et multos filiorum Israel convertet adDominum Deum ipsorum: & ipse praecederante illum in spiritu & virture Eliae, ut conver-tat corda patrum in filios, & incredulos ad pru-dentiam justorum, parare Dno plebem perfectam.Initium S. Evangelii secundùm Joannem.in principio erat Verbum, & Verbum erat apudDeum, & Deus erat Verbum. Hoc erat inprincipio apud Deum. Omnia per ipsum factasunt, & sine ipso factum est nihil. Quod factumest in ipso vita erat, & vita erat lux hominum, &lux in tenebris lucet, & tenebrae eum non com-prehenderunt. Fuit homo missus à Deo, cuinomen erat Joannes. Hic venit in testimonium,ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnescrederent per illum. Non erat ille lux, sed uttestimonium perhiberet de lumine. Erat lux ve-ra, quae illuminat omnem hominem, venientemin hunc mundum. In mundo erat, & mundusper ipsum factus est, & mundus eum non cog-novit. In propria venit, & sui eum non rece-perunt. Quotquot autem receperunt eum, de-E 2dit
Druckschrift
Agenda Pastoralia Seu Modus Administrandi Sacramenta &c. &c. : Ad Usum Sacerdotum Curam Animarum Habentium In Hoc Compendium Redactus. Brevi Cum Methodo Assistendi Infirmis Intermixtis Precibus Germanicis Utilissimis
Entstehung
Seite
67
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten