Druckschrift 
1 (1765)
Seite
589
Einzelbild herunterladen
 

ORAT. DE LEGAT. POLON. 589ma, subscribente ipso CASIMIRO, voce Anti-stitis Cracoviensis denuntiatum sit latronibus& tyrannis exitio devovendis, universo po-pulo, & Nobilium coetu accinente istud,AMEN. Verùm vetus dictum est, eum de-mum bonos Reges amare, qui malos oderit:& venit in mentem, quod non minuendaeMajestatis causâ TACITUS, (*) cùm laudaretveterum Germanorum mores, scripsit: NecRegibus eorum infinita, aut libera potestas. Etverò ea demum vera Regna sunt, quae legi-bus astricta ad earum regulam diriguntur:neque propriè Regna dixeris, quae recta nonsunt, sed effraenata detorquentur in tyranni-dem. de quibus quidem meus FACATUS insuo ad THEODOSIUM Panegyrico, illi (inquitCap. 12.) illi avidè Regna desiderant, quos solutalegibus delectat vita: quorum crudelitas, indem-natos necandi; cupiditas privata rapiendi; libidohonesta foedandi, jus, atque impunitatem requi-runt. Sed nos opponemus vel illam veterempuerorum cantilenam, quae Regnum rectèfacientibus offert, ut est apud HORATIUM.Rex eris (ajunt) si rectè facias: neque sanusquisquam admiserit impuram illam illius, &incestae, & furiosae meretricis vocem, si libet,licet. Neque est, quod Fricius vestras insuo de Legibus libro vel se torqueat, vel no-strum ULPIANUM accuset, quia dixerit, Principem legibus solutum esse. Id enim (ut indicatinscriptio(*) German. Cap. 7.