Druckschrift 
1 (1765)
Seite
573
Einzelbild herunterladen
 

ICöndenn

ORAT. DE LEGAT. POLON.573carminibus persecutus sit AUGUSTUM in pro-vinciam abeuntem: vos verò praedicare me-lius potestis, ecquo, cùm noster ad vos, à vo-bis hinc avulsus accedet, & complexu, & ap-plausu, & gaudio Polonia tota excipiet adve-nientem. An verò, etsi patrem Patriae vobissponsoribus venire agnoscet, non complecte-retur etiam tanquam filium? (nam & patriaparens est, vel si sit ex arrogatione) An nonsimul exclamabit, quod est apud optimumPoëtam, cujus verbis lubenter utor, lib. 6.Aeneid. vs. 687. seq.Venisti tandem, tuâque expectata parentiVicit iter durum pietas, datur ora tueri,Nase, tua:Quam metui, ne quid Lybiae tibi regna nocerent.Denique cùm vobis gratias aget, nónne agnos-cet, & profitebitur, quod hic omnes agnos-cimus, & profitemur, vestrae Legationi mag-nam quandam inesse vim, energiamque, ut italoquar, ελκυστικὴν (*) (potius quam dicam il-lecebram) quae hinc elicit, & extrahit, quodvidemus: quaeque possit ab hoc Regno, tan-quam corpore, & visceribus ipsis, matrisquesinu revellere, quod revellit, & hinc evulsumtransferre in ipsam usque Sarmatiam: tam-etsi futurum alterius Regni, tanquam corpo-ris caput? Quid hìc dicam? Nihil vel pere-grinum, vel longè petitum dicere volo. Me-mini,(*) Attractivam.