Print 
1 (1765)
Page
523
Turn right 90°Turn left 90°
  
  
  
  
  
 
 

& corabis terrar

LIBER II.523tiquitatem. Quod ad reliquam attinet Cos-mographiam superiorem: in coeli ambitu, &Solis, Lunaeque globo, atque etiam intervallo,dimetiendo, & cum terra, certâ proportione,conferendo, non minor nostrorum Mathema-ticorum, quàm veterum, audacia est. Sed nonest meum, inter eos tantas componere lites.Rectè sanè olim judicatus est EPICURUS furere,cùm diceret, Solem esse bipedalem, ut narratCICERO. (*) Sed ipse CICERO tantùm infinitèdicit, Solis magnitudine multis partibus ter-ram superari: ut & PLINIO satis est, probasseterram Lunâ esse majorem. Posset videri no-stra aetas excellere, quòd sphaeram universietiam αυτόματον (*effinxerit. Sed factumid quoque olim esse ab Posidonio suo familiaritestis est CICERO.9 Novum magis est, &admirabile, quod hac aetate quidam observassese confirmant, Solem indies ad terram dever-gere, adeò ut abs tempore PTOLOMAEI, anniscirciter mille & quadringentis, descendendoeonfecerit, quantum assurgendo conficere nonpossent multi telluris globi simul aggesti, & ac-cumulati: ita quidem, ut, si deinceps ita vergat,intra quinque saecula terram conflagrare necessesit. Si, qui haec dicunt, possunt, quod jactant,demonstrare; certè rem magnam, & admira-bilem dicunt: & quis tandem historiae univer-sae futurus sit naturalis finis, praedicunt. Su-Perest(*) De fin. lib. I. cap. 6.***Aliquid, quod fortuitò evenit.(***) De nat. Deor. lib. II. cap. 34.