LIBER II.455Neque dubium est, tam hoc POMPEJO gratumfuisse, quàm SCIPIONIS Africani manibus gra-tum fuit, ENNII sui historici, statuam marmo-ream suo sepulchro impositam esse: ut, quemvivens charissimum habuerat, mortuus etiamsocium, & comitem haberet. Verum historiaemagnum decus laudavero, si tres Principes ad-junxero, SULLAM, CAESAREM, AUGUSTUM, quosilla tantopere celebravit, non eorum minus er-ga se, quam suis erga illos beneficiis, meri-rísque devincta: illos dico tres maximosin maxima Rep. (si qui unquam magni fue-runt) viros, & admirabili rerum sive geren-darum scientia, sive gestarum gloria nobilissi-mos: ac quidem in toga non minùs, quàm insago: domi (inquam) & foris: quò magis inutroque genere magistram eorum agnosca-mus, quam & illi vicissim exornarunt, cùmquidem praeclarè & facerent scribenda, &scriberent facienda. COR. SULLAM commenta-rios rerum abs se gestarum conscripsisse librisXXII. & quidem duobus ante mortem diebuseos absoluisse, PLUTARCHUS, qui eos legit, &saepe laudat, testis est. Itaque videri possetSULLA ultrò se abdicasse dictaturâ, ut in priva-to ocio illis dictandis, atque componendis ope-ram daret: sicuti & cùm abdicaret, in foropalàm professus est, sese suorum actorum ra-tionem redditurum esse: cúmque memineri-mus, quo morbo laborarit, & extinctus sit hicsexagenarius senex: cogitamus valde huic stu-dio deditum fuisse, cui neque horribilis mor-Ff4
Druckschrift
1 (1765)
Seite
455
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten